Ridicula nomina scientifica

  1. Khoa học

  2. Ngoại ngữ

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/512px-psmv65d096caroluslinnaeus-1663609147.png

Nomina scientifica specierum omnium in lingua Latina sunt, tametsi Latinitas pura non est, sed aevi hodierni. Hoc systema nomenclaturae binominalis a Carolo Linnaeo (aliisque eruditis) ordinatum est. Multis speciebus, quae nuper reperiuntur, nomina ridicula data sunt. Haec sunt nonnulla nomina, quae puto maxime insolita esse.

AEGROTOCATELLVS non est catellus neque aegrotat. Est genus trilobitae. (Hui, forsitan aegrotaverint, quod trilobitae iam extinctae sunt!) Nuncupaverunt hanc speciem Adrain et Edgecombe anno 1995 (eodem quo natus sum).

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-1-1663609148.png
Trilobitae
Fons imaginis: http://www.amnh.org/explore/news-blogs/podcasts/scicafe-trilobite-takedown

AHA HA nomen speciei vespae Australianae est. Secundum Arnoldum Menke, qui ipse nominavit Aha ha, dum perspiciebat specimina nonnulla invenit vespam quandam clamavitque “Aha, genus novum est!”, tum Ericus Grissell respondit non sine quadam dubitatione: “Ha!”

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-2-1663609147.png
Hic NON Aha ha, sed Aha evansi est! Non possum invenire ullas imagines speciei Aha ha.
Fons imaginis: Victoria Image credit: OLE C. LOMHOLDT

BA HVMBVGI! Nec Ebenezer Scrooge nec Carolus Dickens, sed Alan Solem malachologicus nominavit hanc speciem cochleae. Est species typica generis Ba, quia unica species est in hoc genere. Pro dolor, in extremo extinctionis periculo est.

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-3-1663609147.png
Ba humbugi
Fons imaginis: “Ba humbugi.” Wikipedia, Wikimedia Foundation, 18 Jan. 2022, en.wikipedia.org/wiki/Ba_humbugi. Accessed 19 Sept. 2022.

CANIS LATRANS (vulgo coyotl, verbum navatlacum). Anglice dicitur coyote. Hoc animal certe appellare possumus nominibus aliis (e.g. lupus pretensis, vulpes indica, vel coiotes/coiotis), attamen, mihi placet canis latrans. Etiamsi canis [lupus familiaris] est alia bestia, tamen canis qui latrat est quoque canis latrans. Videtur ioculus esse. Coyote autem omnino differt: subgenus est helminthoglyptae (genus cochleae)!

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-4-1663609148.png
Canis latrans lestes
Fons imaginis: “Coyote.” Wikipedia, Wikimedia Foundation, 16 Sept. 2022, en.wikipedia.org/wiki/Coyote. Accessed 19 Sept. 2022.

IA IO! Heus, non interiectio, sed nomen vespertilionis familiae Vespertilionidae. Censeo id notabile nomen esse, quod omnes litterae quae continentur vocales sunt (quamquam littera I quoque consonans esse potest).

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-5-1663609148.png
Ia io
Fons imaginis: http://www.bio.bris.ac.uk/research/bats/China%20bats/iaio.htm

KAMERA LENS certe est verborum lusus, quod sonatur similiter ut “camera lens” (Anglice). Species unica in genere Kamera est. De hoc unicellulari organismo parum scimus.

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-6-1663609149.png
Fons imaginis: “Kamera lens.” Wikipedia, Wikimedia Foundation, 8 Mar. 2022, en.wikipedia.org/wiki/Kamera_lens. Accessed 19 Sept. 2022.

SPONGIFORMA SQVAREPANTSII est species fungi familiae Boletaceae quae invenitur in Malaesia, Asia austro-orientali. Nuperrime descripta est (anno 2011). Ex nomine personae SpongeBob SquarePants in pelliculis animatis hanc speciem nuncupaverunt.

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-7-1663609148.png
Fons imaginis: “Spongiforma squarepantsii.” Wikipedia, Wikimedia Foundation, 18 Nov. 2021, en.wikipedia.org/wiki/Spongiforma_squarepantsii. Accessed 19 Sept. 2022.

VINI VIDIVICI est species psittaci quae extincta facta est abhinc 700-1300 annos. Nomen deductum est ex lucutione clarissima Iulii Caesaris “Veni, vidi, vici!” Cavete, Quirites, nam nomen huius avis scribitur aliter: Vini cum littera i, non e.

https://cdn.noron.vn/2022/09/19/image-8-1663609147.png
Refectio secundum fossilia et species cognatas;colores sunt opinabiles.
Fons imaginis: “Vini vidivici.” Wikipedia, Wikimedia Foundation, 26 Jun. 2017, la.wikipedia.org/wiki/Vini_vidivici. Accessed 19 Sept. 2022.

Tantum est! De his omnibus nominibus scribere non possum. Primum, de zoologia, botanica bacteriologiaque parum scio; deinde, sunt nimis multa nomina quae puto esse ridicula, e.g. NEOPALPA DONALDTRVMPI, PARASTRATIOSPHECOMYIA STRATIOSPHECOMYIOIDES, etc. (placent autem mihi omnes!).


Scripsit Vincentius Nguien Giaciemensis Naevius

a.d. xiii Kal. Oct. MMXXII A.D.


Opera iniciuntur (praeter Vicipaediam)

Evans, Howard E. “The Discovery of Aha Ha.” Sphecos, Curatum est a Arnoldo Menke, vol. 7, Oct. 1983, p. 14.

Menke, Arnoldus. “Funny or Curious Zoological Names.” Bogus, vol. -2 (volumino negatori doso), pp. 24-27.

Yanega, Doug. Curious Scientific Names, https://faculty.ucr.edu/~heraty/yanega.html.

Từ khóa: 

tên khoa học

,

scientific name

,

tiếng latin

,

latin

,

lingua latina

,

khoa học

,

ngoại ngữ

Nếu có thêm bản sub Việt bên dưới sẽ tốt hơn.

Trả lời

Nếu có thêm bản sub Việt bên dưới sẽ tốt hơn.

Đây là bài nghiên cứu về nguồn gốc tên gọi của một số loài động vật à em? anh đoán thôi, vì cũng không đọc được :))

Anh ơi có bản dịch Tiếng Việt không ạ? Nhìn hình tò mò mà không hiểu @@