Paululum de me scribam
Salvi sitis lectores! Ego sum Vincentius Annamesis. Hodie iterum de me scribere velim, nam exercitatio optima magistra est! Mihi nomen Annamiticum est Thiên. Est nomen pulchrum, mea sententia, nam significat "caelum" Annamitice (et Sinice), et mihi placet! Mihi sunt duo fratres, cui nomen est idem! Itaque sumus tres Thiên in familia mea. Inter nos, maximus natu sum. Libenter lego, scribo, et linguas varias disco. Mihi placent praecipue linguae antiquae, exempli gratia lingua Etrusca, lingua Latina, lingua Graeca, et cetera. Quoque delector alias discendo, quae sunt linguae romanicae. Loqui possum Hispanice, intellego etiam alias linguas quando lego: exempli gratia, Francogallice non loquor, sed legere libros in lingua Francogallica possum. Ut videtur, fortasse Latine parum scribere possum, sed tamen scio me nihil scire. Ergo, in scribendo aliquantulum industriae pono ut cum spe proficiam in arte sermonis. Tantum est. In proximum!
latin
,latinh
,tiếng latin
,tiếng latinh
,chữ latinh
,ngoại ngữ
Cái này là tiếng la tinh à? nhìn kha khá giống kiểu của tiếng Pháp nhỉ
Đoàn Thanh Trung
Cái này là tiếng la tinh à? nhìn kha khá giống kiểu của tiếng Pháp nhỉ
Nguyễn Duy Thiên
Hic est conexus ad blogum meum apud Wordpress. Fortasse "Wordpress" Latine dici potest "Impressorium/editorium Verbi" (?), nescio. De illo verbo quid putatis?
Iterum de me scribam – Vincentius Annamensis NGUYỄN-Đinh Duy Thiên 阮丁唯天
nguyendinhduythien.wordpress.com