LAUTN - vocabula Tusca de familia
Haec sunt nōnnūlla vocābula dē familiā in linguā Tuscōrum:
λαυτν (𐌋𐌀𐌖𐌕𐌍) = familia
απα (𐌀𐌐𐌀) = pater
ατι (𐌀𐌕𐌉) = māter
γλαν (𐌂𐌋𐌀𐌍) = fīlius
σεψ/σεγ (𐌔𐌄𐌙) = fīlia
ρυϝα (𐌓𐌖𐌅𐌀) = frāter
παπα (𐌐𐌀𐌐𐌀) = avus
τετα (𐌕𐌄𐌕𐌀) = avia
πυια (𐌐𐌖𐌉𐌀) = uxor
Ecce urna fēminae cūiusdam nōmine Fastia Velsi. Nōmen marītō est Larza Velu. Nōmina videntur in īnscrīptiōne. Λαρζλ Ϝελυϻ (𐌋𐌀𐌓𐌆𐌋 𐌅𐌄𐌋𐌖𐌑) cāsus genitīvus est nōminis Λαρζα Ϝελυ (𐌋𐌀𐌓𐌆𐌀 𐌅𐌄𐌋𐌖). Verbum “marītus” linguae Tuscae ignōrāmus.
Ecce Tuscum simulācrum mātris fīliolīque. Prīmō putābam hanc statuam oblātiōnem esse, sed sānē est ōrnātus candēlābrī, quod eī stant super tālem suggestum. Multae Tuscōrum oblātiōnēs ahēneae habent in sē īnscrīptiōnēs, statuae autem candēlābrōrum saepe nōn habent. Praetereā nesciō multum dē hāc imāgine.
Mihi est discendum amplius, quod adhūc parum sciō. Quotīdiē vērō librōs dē rēbus Tuscōrum lēgō.
Vincentius Nguiēn Giaciemēnsis
a.d. x Kal. Feb. MMXXII A.D.
Nguyễn Duy Thiên
Vocābula Tusca dē familiā – λαυτν (𐌋𐌀𐌖𐌕𐌍) – Vincentius Nguiēn Giaciemēnsis 阮唯天
vincentiusthien.wordpress.com