De nominibus meis

  1. Ngoại ngữ

Salve! Hoc blogum creavi ut possem in linguis diversis scribere de rebus variis. Hodie de nominibus meis loqui velim.

Ego sum Thiên, quod Annamitice significat “caelum” (Sinice 天 – tian).

Mihi nomen Latinum est Vincentius nam sanctus patronus mihi est Vincentius Ferrerius. Proterea, in linguis neolatinis nomina similia habeo. Exempli gratia: Vicente (Hispanice), Vincent (Francogallice), Vicent (Valentine) et cetera. Pater meus quidem habet nomen Annamiticum quod significat “Vincentius”: “Thắng” (Victor/Vincentius). Vincentius Ferrerius quoque est ei sanctus patronus. Sum igitur Vincentius Annamensis II.

Etruscum nomen mihi est Caile. Cur? Caile et Caelus idem significant et tantundem valent. Certe, Caelus est deus caeli in mythologia Romana. Nomen omen, nonne? Etiam mihi placent Vesnth et Vulca. Nisi fallor, Vesnth (vel etiam Vishnth) est “Visentium” Latine. Quamquam etymologia et significatio verbi Visentium non cognoscuntur, Visentium et Vincentius similiter videntur atque pronuntiantur. Mihi placet nomen Vulca etsi non credo me artificem callidissimum esse. Vulca Veii sculptor optimus erat.

Praeterea, velim vocari Michael, quia Archconfraternitatis Scapularii Sancti Michaelis Archangeli socius sum. Re vera, ipsa icon prima mea quam pinxi est icon Sancti Michaelis.

Ut videtur, iam habeo nimis multa nomina…

Vincentius Caile Nguyễn-Đinh Duy Thiên 阮丁唯天 tibi bonum diem optat! Bene vale!

Từ khóa: 

tiếng latinh

,

latin

,

la ngữ

,

tiếng latin

,

ngoại ngữ