De litteris Claudianis [Latine]
Tiberius Claudius Caesar Augustus Germānicus, vel Claudius, fuit imperātor Rōmānus ab annō XLI usque ad mortem in annō LIV p.C.n. Dē vītā et familiā Claudiī mihi nōn cūrae sunt. Eum vērō vehementer admīror propter litterārum amōrem eius.
Accidit perincommodē quod opera Claudiī dēperdita sunt. Etsī ea opera iam nōn habēmus, nōmina eōrum scīmus quod Suētōnius scrīpsit dē vītīs Caesārum. Dē variīs rēbus scrīpsit, exemplī grātiā, dē historiā, dē lūdō āleae, dē rēbus gestīs Etrūscārum et Carthāginēnsium. "Dēnique et Graecās scrīpsit historiās, Tyrrhēnicōn (Τυρρηνικῶν) vīgintī, Carchēdoniacōn (Καρχηδονιακῶν) octō. Quārum causā veterī Alexandrīae Mūsēō additum ex ipsīus nōmine novum" (Suētōnius, Dīvus Claudius 42). Mē dēlectant rēs Etrūscōrum itaque magnam admīrātiōnem Claudiō habeō.
Tamen, hodiē velim loquī dē tribus litterīs, quae ā Claudiō inductae sunt in alphabētum Latīnum. Sunt antisigma (Ↄ ↄ), digamma inversum (Ⅎ ⅎ), et hēta dīmidium (Ⱶ ⱶ).
Littera Ↄ inducta est ad repraesentandum litteram Graecam Ψ (quod Latīnē scrībitur ut PS aut BS). Sed fortasse eam exīstimābant inūtilem esse. In nūllō monumentō inveniuntur.
Littera Ⅎ repraesentētur ut V consonans. Ūtilis est, meā sententiā, quod sonī [w] et [u] nōn sunt īdem. Sine Ⅎ, et consonans [w] et vōcālis [u] scrībuntur litterā V (aut u, sed illō tempore nōn habēbant litterās minusculās).
Littera Ⱶ inducta est ad repraesentandum litteram Graecam Υ υ. Et I et V (vōcālis) positae ante cōnsonantēs labiālēs ut Ⱶ scrībī possunt. Temporibus Claudiī haec littera in ūsū erat. Invenītur in quibusdam vocābulīs, ē.g. CⱵCNVS, BⱵBLIOTHECA, GⱵBERNATOR (Wordsworth 9).
Post mortem Claudiī, hae litterae dēsuētae sunt. Dē hōc Tacitus quoque in Annālēs scrīpsit: "Claudius trēs litterās adiēcit, quae ūsuī imperitante eō, post oblitterātae, aspiciuntur etiam nunc in aere pūblicō dīs plēbiscītīs per fora ac templa fīxō" (XI, 14).
Ecce quaedam rēs dē Claudiō secundum Suētōnium, quae cēnseō digna inter alia narrārī. "Īrae atque īrācundiae cōnscius sibi, utramque excūsāvit ēdictō distīnxitque, pollicitus alteram quidem brevem et innoxiam, alteram nōn iniūstam fore" (38). Iūcundum est quod cōnscius sibi tālium mōtuum animī. Difficile mihi est moderārī īrae. Nihil autem sententiā hāc potest esse fēstīvius: "Dīcitur etiam meditātus ēdictum, quō veniam daret flātum crepitumque ventris in convīviō ēmittendī, cum perīclitātum quendam prae pudōre ex continentiā repperisset" (32). Hahahae!
Vincentius Nguiēn Giaciemēnsis
prid. Non. Dec. MMXXI A.D.
Opera iniciuntur
Suētōnius, Dē Vīta Caesarum: Dīvus Claudius 32 et 38 et 42.
Tacitus, Annālēs XI. 14.
Wordsworth, John. Fragments and Specimens of Early Latin, with Introductions and Notes. Clarendon Press, 1874.