De Etruscis

  1. Lịch sử

  2. Sách

  3. Ngoại ngữ

Quī sunt Tuscī, vel Ētruscī, vel Tyrrhēnī, vel Rasna/Rasenna in linguā ipsā eōrum? Gēns Tusca habitābat in mediō Italiae.

Fuērunt perītī mercātōrēs, agricolae, nauticī etc., itaque multum scrībere dēbēbant. Etsī īnscrīptiōnēs Tuscōrum quae remanent tractant praesertim dē vītā quotīdiānā et prōprietāte hominum, nōn dē litterīs, philosophiā, neque aliīs rēbus dē quibus Graecī solēbant scrībere; tamen scīmus eōs etiam dē thematibus aliīs multum scrīpsisse. In arte Tuscōrum videntur volūmina tabulaeque cum scrīptīs. “Populus librī”, sīc dē iīs dīxit Maximus Pallotīnus.

https://cdn.noron.vn/2021/12/24/zzdvbg0yukb-mzn7hd8g04-8eogywgui3euylvq8qorsiffmiho1sozhrlp1hee1m0nnfhxa-mmqbhhmeyrobcrnxosqct8qi-1640314106-1640314106_1024.jpg

Imāgō: Λαρς Πυλενα cum volūmine suō in quō dē vītā rēbusque gestīs scrīptum est.

Et ecce imāgō (ex Vicipaediā) quae dēmōnstrat terrās Tuscōrum cum maioribus urbibus eōrum.

https://cdn.noron.vn/2021/08/19/493px-etruscancivilizationmap-1629361488_1024.png

Meā sententiā, lingua Tusca digna est quae discātur. Ēmī igitur aliquot librōs quī tractant dē eā:

https://cdn.noron.vn/2021/08/19/2313998974236495957115367807574338162739204n-1629361492_1024.jpg
Từ khóa: 

rasna

,

tiếng rasna

,

cổ ngữ

,

tiếng latin

,

tiếng latinh

,

lịch sử

,

sách

,

ngoại ngữ

Ecce idem commentariolus apud Wordpress

Trả lời

Ecce idem commentariolus apud Wordpress